monumenta.ch > Alcuinus Incertus > 'Goliath' in 'De divinis officiis, CAPUT XXVIII. DE IEIUNIIS IV TEMPORUM.'
Alcuinus Incertus, De divinis officiis, XXVII. DE DOMINICA DIE. <<<     >>> XXIX. DE SABBATO IN XII LECTIONIBUS.

CAPUT XXVIII. DE IEIUNIIS IV TEMPORUM.

1  Quatuor sunt tempora anni, id est, ver, aestas, autumnus et hiems. 2  Haec tempora solent nos per delectamenta sua revocare ab amore charitatis. 3  In quibus oportet nos ieiunare, etiamsi venerit infra Pentecosten, quando celebratur festivitas septiformis Spiritus, ut illud Dominicum: Venient autem dies, cum auferetur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt (Matth. IX, 15). 4  De his Augustinus: Quamvis ordinatio non fiat, necessarium tamen est nostrae religioni quatuor temporum ieiunia celebrare. 5  De eodem ieiunio dicit Leo papa in Homiliis: Ut ieiunium celebretur in largitione sacrorum ordinum, Ecclesiae primitivae mos obtinuit, ut illud: Ministrantibus illis Domino et ieiunantibus, dixit Spiritus sanctus: Separate mihi Saulum et Barnabam in opus ministerii, et reliqua (Act. XIII, 2). 6  Tunc ieiunantes et orantes, imponentesque eis manus, dimiserunt illos. 7  Isto die, id est, quarta feria, leguntur duae lectiones: quoniam hi qui ad sacrum ordinem transeunt, debent admoneri, ut habeant notitiam Legis et Prophetarum. 8  Quarta enim aetate Lex et Prophetae viguerunt, et David bellicosissimus, qui interpretatur manu fortis, in eadem aetate Goliath, id est, humilitas superbiam prostravit. 9  Contra quem Goliath, id est, diabolum, debent in humilitate dimicare, qui ad sacros ordines provehuntur. 10  Quinta feria deest officium et missa, ideo debet cantari de Dominica Pentecostes. 11  Feria sexta una tantum legitur lectio, quia Lex et Prophetia in uno Evangelio recapitulantur, quod legitur in sexta aetate mundi.